

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 12: Versus 32
Et quicunque.[AMBR.]Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meae, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit.Qui autem.Gratiam sancti Spiritus qua poenitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impoenitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit.Neque in hoc saeculo.Quaedam enim culpae in hoc saeculo laxantur: quaedam vero (parvae scilicet) etiam in futuro. Quae quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit.Neque in futuro.Quia sunt quaedam levia, quae si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt.